monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 14 > sectio 28 > sectio 38 > bnfGrec107.623 > csg85.194 > bsbClm6224.465 > bnf425.363 > sectio 182 > bnf10291.204 > sectio 28 > bnf7585.402 > sectio 13 > sectio 1 > sectio 105 > sectio 83 > bnf9389.265 > sectio > sectio 101 > bnf10439.172 v > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 18
spiritus elationis, spiritus cupiditatis et iactantiae, spiritus vertiginis et erroris. Reiecta ergo scientia, quae in perniciem trahit, apprehende scientiam, quae aedificat ad salutem. Disce, ut doceas, ut cortina cortinam trahat; Et qui audit, dicat: Veni . Sis imitator illius, qui dicit: Sine fictione didici, et sine invidia communico . Absit omnis fictio, quia Spiritus sanctus semper disciplinae effugiet fictum . Gratis accipias, gratis doce . Qui enim sic fecerit, et docuerit homines, testimonio Christi, magnus erit in regno coelorum . Audi, quaeso, super hoc testimonium Danielis: Qui docti sunt, inquit, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates . Noli autem scrutari quae supra te sunt, nec inanes cogita theorias; non disputationum argutiis, nec verborum calumniis te distendas.